Logo Rendsburg Logo Logo

Vorwort

Wir haben uns ausgewählte historische Sehenswürdigkeiten der Stadt Rendsburg vor Ort angeschaut, Informationen besorgt, diese in deutschen Texten zusammengefasst und zum Schluss die deutschen Texte ins Lateinische übersetzt. Natürlich ist dies nicht das Latein eines Cicero oder Caesar. Das konnten und wollten wir nicht leisten. Wir haben stattdessen einfache lateinische Sätze verfasst, die auch jemand mit geringen Lateinkenntnissen verstehen kann.

Vor einigen Jahrhunderten noch war Latein die lingua franca, die in allen Ländern Europas verständliche Sprache der Politik, des Handels und der Wissenschaft. Länger als ein Jahrtausend lang hat das Lateinische fast alle europäischen Sprachen beeinflusst, und die Kultur der Griechen und Römer hat unseren Kontinent geprägt wie keine andere.

Die Zeiten haben sich geändert, das Englische hat das Lateinische als international verständliche Sprache abgelöst. Doch die Spuren, die die alten Römer und ihre Sprache in Europa hinterlassen haben, sind so zahlreich wie unübersehbar. Auch heute gibt es noch viele Menschen, die diese schöne alte Sprache in der Schule gelernt haben und verstehen. Für diese Menschen haben wir unseren kleinen lateinischen Stadtführer geschrieben.

Bedanken möchten wir uns bei einem ehemaligen „Kronwerker“, Herrn Prof. Dr. Manfred Jessen-Klingenberg, der unsere Texte wohlwollend-kritisch gelesen und den ein oder anderen Verbesserungsvorschlag gemacht hat.

Viel Freude bei unserer lateinischen Stadtführung wünschen
Lena Bollmann, Kevin Claussen, Jana Dannemann, Kristin Doering, Carola Funkenberg, Cornelius Gebert, Kirsten Häbel, Katharina Joesting, Miriam Möller, Linda Scheidner, Franziska Schmidt und Natalie Tadych.

Gymnasium Kronwerk

Schola nobilis ac praeclara, quae Gymnasium Coronae Munitionis appellatur, anno MCMLXXIV condita est. Quam ob rem novissimum trium gymnasiorum Rendsburgensium est.
Fere octingenti discipuli discipulaeque et sexaginta magistri magistraeque hic iucundissimo modo discunt, docent, vivunt magnamque vitae partem agunt.
Sint aedificia pulchriora (anno MMV labores reficiendi tandem incipient!) – omnes discipuli et magistri maximo cum gaudio maximoque sapientiae studio hic laborant et omnibus diebus libentissime in schola nostra versantur, ut doceant aut discant – fortiter in re, suaviter in modo.
„Sed quamdiu discere debemus?“, discipulus quidam fortasse interroget.
Seneca philosophus respondeat: „Tibi tam diu discendum est, quamdiu nescias, id est, quamdiu vivas.“ (cf. ep.mor.76,3)
Ergo non solum discipuli nostri cottidie discunt, sed etiam nos magistri. Nam „homines, dum docent, discunt“, ut ait idem Seneca (ep.mor.7,8).
In schola nostra multae res disci possunt, velut lingua Latina, Britannica, Gallica. Sed non solum linguis variis delectamur, verum etiam aliis artibus velut litteris Germanicis aut mathematica aut physica aut biologia aut chemia aut geographia aut historia aut arte aut musica aut exercitatione corporis.
Fata nostrae scholae ab anno MMII a Manfredo Laucko, praeside nostro, studiosissimo modo reguntur.
Gymnasium Coronae Munitionis – Gymnasium Kronwerk; reficere – renovieren

Svigerus scripsit.

Die Marienkirche

 

Quodam die nubilo birotam prehendi et vectus sum ad Sanctae Mariae Ecclesiam oppidi Rendsburgensis. Sol fessus erat, oscitabat, per nonnullas arbores et nubes spectabat. In oppidi parte quondam munita Sanctae Mariae Ecclesia, circumdata viis stratis, nonnullis tiliis, sepulcreto amoeno, in quo nostris temporibus sepulturae non iam fiunt, domiciliis civium parvis, quae duodevicesimo et undevicesimo saeculo aedificata sunt, speciem medii aevi retinere videtur. Cum birotam clauserim, horologium turris latericii aedificii sonuit.

Constructio Sanctae Mariae Ecclesiae incepta est anno Domini MCCLXXXVII, cum aedificium modestum prioris ecclesiae incendio deletum esset. Operae fabriles ecclesiae novae fere anno MCCCXXX finitae sunt. Postea turris occidentalis aedificata et anno MCDLIV imposita est.

 

De picturis in fornice
Hospes, qui ecclesiam intrat, fornicem album picturis diversis ornatum animadvertit. Hae picturae quarto decimo saeculo factae sunt. Spectator frondes, Christum resurgentem, Christophorum angelosque conspicere potest.

 

De baptisterio
Baptisterium aeneum, quod instrumentum veterrimum ecclesiae est (quarto decimo saeculo factum), ante aram inveniri potest. Tres pedes habet et hac inscriptione ornatum est: CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM CREATOREM CELI.

De ara
Aram ligneam anno MDCIL Henning Clausen fecit. Varias picturas intueri possumus sive in media ara supra mensam Christi ultimam cenam sive Abraham, qui filium Isaac necare in animo habet, sive baptisma et cruciatum Christi. In altissima arae parte Petrus est.

 

De figuris cruciatus
Tres figurae roboreae, quae maiores sunt hominibus vivis, in muro orientali navis ecclesiae septentrionalis haerent. Hae figurae fere anno MDX ab artifice ignoto factae sunt. Christus in medio, Ioannes dextra parte, Maria sinstra haeret.

De epitaphiis
Multis in locis epitaphia lignea videre possumus, quae de viris illustribus monent, qui optime de oppido Rendsburgensi vel de hac ecclesia meriti sunt.

 

De pulpito
Pulpitum, in quo figuras quattuor evangelistarum conspicere possumus, ab Hans Peper, artifice Rendsburgensi, factum anno MDIIIC positum est.

De campanis turris
Nostris temporibus septem campanae in turri ecclesiae sunt. Eae factae in oppidis variis gravissimae sunt: usque ad MMDCCL chiliogrammatia pendunt! Inscriptio cuiusdam campanae nomina trium consulum et sex senatorum oppidi Rendsburgensis appellat; alia campana, quae saeculo quarto decimo facta est, hac inscriptione ornata est: „Ave, Maria, gratiae plena, Dominus tecum“; alia hac inscriptione: „Quicumque credit et baptizatur, beatus erit“. Duo campanae in superiore turris parte horas indicunt.

nubilus – wolkig; birota – Fahrrad; oscitare – schläfrig sein; tilia – Linde; sepulcretum – Friedhof; sepultura – Begräbnis; medium aevum – Mittelalter; horologium – Uhr; turris,is f. – Turm; latericius – aus Backstein; opera fabrilis – Bauarbeit; fornix,icis m. – Gewölbe; baptisterium – Taufbecken; aeneus – aus Bronze; ligneus – hölzern; baptisma (n.) – Taufe; cruciatus,us m. – Kreuzigung; roboreus – aus Eichenholz; navis ecclesiae – Kirchenschiff; septentrionalis,e – nördlich; monere de – erinnern an; epitahphium – Gedenktafel; mereri de – sich verdient machen um; pulpitum – Kanzel; campana – Glocke; pendere,o – wiegen; baptizare – taufen

Cornelius Gebert scripsit.

Gymnasium Kronwerk

Schola nobilis ac praeclara, quae Gymnasium Coronae Munitionis appellatur, anno MCMLXXIV condita est. Quam ob rem novissimum trium gymnasiorum Rendsburgensium est. Fere octingenti discipuli discipulaeque et sexaginta magistri magistraeque hic iucundissimo modo discunt, docent, vivunt magnamque vitae partem agunt.

 

Sint aedificia pulchriora (anno MMV labores reficiendi tandem incipient!) – omnes discipuli et magistri maximo cum gaudio maximoque sapientiae studio hic laborant et omnibus diebus libentissime in schola nostra versantur, ut doceant aut discant – fortiter in re, suaviter in modo. „Sed quamdiu discere debemus?“, discipulus quidam fortasse interroget.
Seneca philosophus respondeat: „Tibi tam diu discendum est, quamdiu nescias, id est, quamdiu vivas.“ (cf. ep.mor.76,3)
Ergo non solum discipuli nostri cottidie discunt, sed etiam nos magistri.Nam „homines, dum docent, discunt“, ut ait idem Seneca (ep.mor.7,8).

In schola nostra multae res disci possunt, velut lingua Latina, Britannica, Gallica. Sed non solum linguis variis delectamur, verum etiam aliis artibus velut litteris Germanicis aut mathematica aut physica aut biologia aut chemia aut geographia aut historia aut arte aut musica aut exercitatione corporis.
Fata nostrae scholae ab anno MMII a Manfredo Laucko, praeside nostro, studiosissimo modo reguntur.

Gymnasium Coronae Munitionis – Gymnasium Kronwerk; reficere – renovieren

Svigerus scripsit.

Das Lornsendenkmal

 

Anno MDCCCLXXVIII hoc monumentum in campo exercendi positum est; quod rex Borussorum civibus Holsatiae dono dedit. De Uwe Jens Lornsen monet, qui pro patriae libertate certabat. Qui, in insula vulgo Sylt dicta natus, primo magistratu regni Hafniae in urbe Danorum fungebatur, deinde advocatus terrae in insula Sylt declaratus est.

In urbe Chiloniensi Holsatorum libellum de re publica renovanda scriptum in vulgus edidit. Regnum Danorum has litteras rei publicae nocere posse putavit. Itaque Lornsen ex rei publicae officio dimissus et damnatus est. Tum nonnullos annos (MDCCCXXX – MDCCCXXXII) in Custodia Maxima, ad campum exercendi, ubi pompae militares locum habebant, sita in carcere erat. E vinculis emissus est, in Brasiliam emigravit, revertit, anno MDCCCXXXVIII ad Genavam prop Lacum Lemanum se ipse necavit.

campus exercendi – Paradeplatz; Borussus – Preuße; Holsatia – Holstein; monere de – erinnern an; magistratus regni – Regierungsbeamter; urbs Hafniae – Kopenhagen; Danus – Däne; advocatus terrae – Landvogt; urbs Chiloniensis Holsatorum – Kiel; regnum – Regierung; Custodia Maxima – Hauptwache; Genava – Genf; Lacus Lemanus – Genfer See

Kirsten Häbel scripsit.

 

Die Christkirche

Christi Ecclesia aedificata est iussu Christiani quinti, regis Daniae, annis MDCIVC – MDCC in forma crucis Graecae. Cum Idibus Iuliis anni MDCC consecraretur, nomen Salvatoris ei inditum est. Spatium internum, quod amplitudine admirabili est, duobus lignei dolii fornicibus suptertenditur, qui se penetrant.

 

In parte orientali ara lignea conspici potest, quae ab Steinell artifice pro ecclesia Fortunae Castelli creata erat. Quae aliquot annos post consecrationem a Fortunae Castello in oppidum Rendsburgense translata est. In pariete sinistra arae regionis super ingressum in sepulcrum quendam epitaphium ligneum castelli imperatoris Andreas von Fuchs conspicere possumus, qui in forma iconica, circumdatus trophaeis, belli generisque signis fictus est.Iuxtum sepulcri portam pauperorum scrinium, in columna quadam in dextra parte iuxtum aram sacrorum cista est.

 

In parte septentrionali arae regionis ante aulaeum in pariete pictum pulpitum ligneum est, quod anno MDCIVC ab artifice Rendsburgensi Pahl creatum est, ut in ecclesia poneretur. Sub pulpito statua Moysis est, qui legum tabulas tenet. In parte meridiana arae regionis sedes regis est, quae anno MDCCVIII in Christi Ecclesia posita est. Sub corona quadam signa sunt cum litteris primis Friderici quarti, regis Daniae, et uxoris eius Luisae, quae filia regis in Mecklenburg-Güstrow nata erat. In nave transversa meridiana et septentrionali tabulae memoriae sunt, quae nomina militum in bellis diversis interfectorum ostendunt.

 

In fornice arae regionis tria candelabra admirabilia graviaque haerent. Super exitum occidentalem organum est, quod ab Arp Schnitger, nobili organorum fabro, factum est.Christi Ecclesia annis MCMLXVIII – MCMLXXV sumptuosis laboribus refecta est.

iussu – auf Befehl; consecrare – einweihen; Salvator – Heiland; lignei dolii fornix – Holztonnengewölbe; supertendere – überspannen; Fortunae Castellum – Glücksburg; epitaphium – Gedenktafel; castelli imperator – Festungskommandant; iconicus – lebensgroß; pauperorum scrinium – Armenschrein; sacrorum cista – Opferstock; septentrionalis – nördlich; aulaeum – Baldachin; pulpitum – Kanzel; meridianus – südlich; signum – Wappen; litterae primae – Initialen; navis transversa – Querschiff; candelabrum – Kronleuchter; organum – Orgel; reficere – renovieren

Kevin Claussen et Natalie Tadych scripserunt.

Nordmarkhalle

Anno MCMXIII atrium vulgo Nordmarkhalle dictum aedificatum est, ut varii pecudum mercatus in media terrae parte haberi possent. Iam primo die tot homines in mercatum novum profecti sunt, quot in nullum alium mercatum in Slesvigia et Holsatia.Gravitas pecudum mercatuum Rendsburgensium, velut parvorum porcorum mercatus in castelli campo aut pecudum mercatus in exclusae stagno, tantopere crescebat, ut oppidani anno MCMIL Nordmarkhalle amplificarent. Anno MCMLIII altera amplificatio perfecta est: atrium pecudum.

 

Sed gravitas mercatuum paulatim decrescebat, et initio anni MCMLXXXXIII finiti sunt (praeter mercatum Rotenhofensem pecudum equorumque, qui bis in anno fit).Aedificium ab anno MCMXCV assidue mutabatur: Post sumptuosos reficiendi labores novum centrum spectaculorum factum est: Atrium pro omnibus, quo duo milia hominum convenire possent. Quo in atrio aut fora aut spectacula musciae vel animalium aut nuptiae fieri possunt. Ante Nordmarkhalle magnus locus, qui nomen a Willy Brandt, nobilissimo cancellario Germanico, traxit, situs est.

Animi civium Rendsburgensium, cum vicini agris colendis magnopere studeant, atrium illud permagni aestimant. Quae res imprimis maximis hospitum numeris cognosci potest, qui paene ad omnia spectacula huc conveniunt.

atrium,i n. – Halle; vulgo – gewöhnlich; mercatus,us m. – Markt; gravitas,atis f. – Bedeutung; castellum,i n. – Schloss; exclusae stagno – Schleuskuhle (Straße in Rendsburg); amplificare – vergrößern, ausbauen; decrescere,o – abnehmen; bis – zwei Mal; assidue – ständig; sumptuosus – aufwändig; reficere,io – renovieren; imprimis – besonders, vor allem

Lena Bollmann, Jana Dannemann, Carola Funkenberg scripserunt.

 

Der Pellihof

Pellihof anno MDCCXXII a Dominico Pelli aedificatus est. Is artifex Lugani natus hoc aedificium sic aedificavit, ut illis temporibus multa palatia sub septenrionibus aedificabantur. Nunc hospitium est, ubi hospites cenare et dormire possunt. Pellihof in Materialhofstraße I in oppido pulchro Rendsburgensi conspici potest. Dominicus Pelli etiam nonnulla alia aedificia prope campum exercendi, qui Paradeplatz appellatur, constituit, velut Armamentarium Altum.

artifex – Baumeister; Luganum – Lugano (Stadt in Italien); palatium – Palazzo; sub septentrionibus – im Norden; hospitium – Hotel; Armamentarium Altum – Hohes Arsenal

Kirsten Häbel scripsit.

Das Dr. Bamberger Haus

Museum Iudaicum et domus, cui nomen doctoris Bamberger inditum est, et synagogam pristinam, quae anno MDCCCXLIV/MDCCCXLV aedificata erat, et Talmud-Tora-Scholam, quae anno MDCCCXXX aedificata erat, complectuntur.Secundum leges illorum temporum synagoga in posteriore parte viae aedificanda erat.

 

Post atrocissimam illam noctem anni MCMXXXVIII Iudaeis Rendsburgensibus imparatum est synagogam ad fabricam vendere, quae pisces fumo siccavit. Si haec fabrica synagogam non emisset, certe non modo pars interna synagogae deleta esset, sed etiam plane deusta esset.
Haec fabrica usque ad initium anni MCMLXXX in hoc aedificio fuit. Annis MCMLXXXV – MCMLXXXXVIII pristina synagoga et Schola Iudaica vel Talmud-Tora-Schola a Kulturkreis Rendsburgensi refecta est.Synagoga refecta nomen a Dr. Ernst Bamberger, medico Rendsburgensi, traxit, qui a socialistis nationalibus coactus se ipse necavit.

pristinus – ehemalig; atrocissima illa nox – gemeint ist die Pogromnacht am 9. November 1938, in der viele jüdische Geschäfte und Synagogen in Deutschland geplündert und zerstört und viele jüdische Menschen misshandelt und getötet wurden; fabrica, quae pisces fumo siccat – eine Fabrik, die Fische mit Rauch trocknet = eine Fischräucherei; deurere,o,deussi,deustum – niederbrennen; socialista nationalis – Nationalsozialist

Katharina Joesting et Linda Scheidner scripserunt.

Das Stadttheater

 

Oppidi Theatrum anno MCMI aedificatum est. Erat donum provehendae parsimoniae societatis argentariae. Iterum iterumque refectum et ad nova exempla accomodatum est. Ibi concentus et spectacula publica fiunt. Postquam socialistae nationales rerum potiti sunt, in theatro tantum ea spectacula fieri poterant, quae „bonae artis Germanciae“ essent. Ab anno MCMLXXIV theatrum pars est trium domuum capitalium theatri regionalis et Orchestrae Slesvicensium et Holsatorum.

provehendae parsimoniae societas argentariae – Sparkasse; reficere – renovieren; ad nova exempla accomodare – modernisieren; concentus,us m. – Konzert; socialista nationalis – Nationalsozialist; domus capitalis – Stammhaus

Lena Bollmann, Jana Dannemann, Carola Funkenberg scripserunt.

 

Altes Rathaus

Curia Vetus sexto decimo saeculo aedificata est; annis MCMI et MCMLXXIII refecta est. Ea pars latericia, quae ad forum spectat, anno MCMI refecta est. Transitus sub arcu vias Stegen et Hohe Straße coniungit.
In porta maxima scalpta (ANNO DOMINI MDCIX) oppidi Rendsburgensis signum est. In parte superiore nonnullae camerae magnae sunt, in quibus senatus camera et camera consulis sunt. Iam sexto decimo saeculo in camera senatus concilia principum terrae locum habebant et in cameram consulis senatus quondam convenire solebat. Ibi laquearia et picturas, quae circa annum MDCCXX creatae sunt, conspicere possumus.
Hodie in Curia Vetere consilia habentur et nuptiae celebrantur.Ante Curiam forum oppidi veteris est, locus tabernarum negotiorumque plenus, qui Altstädter Markt appellatur.

reficere – renoverien; latericius – aus Backstein; scalptus – geschnitzt; signum – Wappen; consul – Bürgermeister; laquearium – getäfelte Decke

Katharina Joesting et Linda Scheidner scripserunt.

Der Uhrenblock

 

Horologii aedificium anno MDCCCLXXX a structoria „Koth et filius“ aedificatum est. Primo castra erant longitudine LXXXII passuum et latitudine XIII passuum. Copiae militum in horologii aedificium ingressae sunt. In tertio tabulato magnum horologium in muro haerebat. Itaque hoc aedificium lingua Germanica „Uhrenblock“ appellatur.
Cum Primum Mundi Bellum confectum esset, in horologii aedificium miseriae castra instituta sunt. Anno MCMXXXIV iterum milites in hoc aedificium inierunt. Post Secundum Mundi Bellum profugae hic tectum invenerunt.
Nun horologii aedificium familiae Hartmann est. In inferiore parte advocati et medici laborant, in superiore homines habitant.

horologii aedificium – Uhrenblock; structoria – Baufirma; castra – Kaserne; passus,us m. – Doppelschritt » 1,5m; tabulatum – Stockwerk; miseriae castra – Notlager

Kirsten Häbel scripsit.

Das Arsenal

Hoc aedificium ex Armamentario Alto et Armamentario Humili constat. Artifex Dominicus Pelli Armamentarium Altum annis MDCXCVI – MDCXCIX aedificavit. Armamentarium Altum e duobus vel tribus contignationibus constat et altius est Armamentario Humili. Armamentarium Humile anno MDCCXL aedificatum est.

 

Pars Armamentarii Alti, quae Provianthaus appellatur, in septentrionibus sita est, pars, quae Zeughaus dicitur, ad occidentem spectat. Armamentaria olim castra militum Danorum erant, ubi imprimis arma et alia instrumenta militum asservabantur.Anno MDCCCLXXV Armamentarium Altum incendio deletum est. Postea cum tribus contignationibus restitutum est.Senatus Rendsburgensis Armamentarium Humile anno MCMLX emit. Tum aula interior amplificata et locus libris deponendis factus est.

Armamentario Alto empto senatus Rendsburgensis anno MCMLXXXV Armamentarium Altum cum Armamentario Humili coniungi iussit, ut ibi cultus artesque quasi domicilium haberent. Nunc in parte septentrionali et occidenti aedificii Museum Historicum Rendsburgense et Museum Typographicum considerari possunt. In parte orientali bibliotheca est. Temporibus nostris in Armamentario numerosa spectacula fiunt, velut haec celebratio nostrae scholae, quae Abiball appellamus. Porta Armamentarii Humilis, quam in imagine photographica conspicere potes, huic loco signo est.

Armamentarium – Arsenal; Armamentarium Altum – Hohes Arsenal; Armamentarium Humile – Niederes Arsenal; contignatio,ionis f. – Geschoss, Stockwerk; in septentrionibus – im Norden; Danus – dänisch; septentrionalis,e – nördlich; imago photographica – Fotografie; signum – Erkennungszeichen

Kirsten Häbel scripsit.